Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem 8.4.1.1
homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit,
num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num
sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto
eueniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem 5
curationem esse. Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si
neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam
cerebri membranam esse uiolatam; eoque in angusto magis spes est.
At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum 2.1
sit; et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio
telo percussus sit, et hoc ipso le<u>i an aspero, mediocri an uastiore, uehe-
menter an leuiter, quia quo mitior ictus f<u>it, eo facilius os ei resti-
tisse credibile est. Sed nihil tamen melius est quam certiore id nota 5
explorare. Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis
tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit,
opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne par-
uolae rim<ul>ae fallant. Vbi specillum ad os uenit, si nihil nisi leue 3.1
et lubricum occurrit, integrum id uideri potest; si quid asperi est
utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur. A suturis se
deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magno-
rum uirorum et fiducia<m> magnar<um> rer<um> habentium. Nam 4.1
leuia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio,
multaque nihilo minus habituro, conuenit etiam simplex ueri [erroris]
confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris
traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. 5
Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponere-
mus effecit. Potest autem sutura eo nomine fallere, qu<ia> aeque aspera 5.1
est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo sub-
esse hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet, sed os
deoperire tutissimum. Nam neque utique certa sedes, ut supra
posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu 5
fissum esse iuxtaue aliquid fissum habere. Quin aliqu<ando> etiam, 6.1
ubi ictus fuit uehementior, quamuis specillo nihil inuenitur, tamen
aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, in-
ducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id de-
radendum: nigritiem enim continet, si quid fissum est. Solet etiam 5
euenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit. Itaque si gra-
uiter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea
parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte
altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire,
siquidem ibi fissum os reperietur. Nec tamen magno negotio cutis sa- 7.1
nescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si succursum est, gra-
uibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur. Raro
sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat,
intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid san- 5
guinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos
quibus<dam> obcaecet. Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa
pallidum os reperitur; ideoque id quoque os excidendum est.