| Quacumque autem de causa <cu>ratio haec necessaria est, si non- | 8.4.8.1 |
| dum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid lae- | |
| sum est in conspectu sit. In quo ipso uidendum est, ne qui<d> ex | |
| ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, | |
| siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflam- | 5 |
| mationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci. | |
| Plagam, si ex uulnere est, talem necesse est habeamus, qualem accepe- | 9.1 |
| rimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus | |
| transuersis lineis litterae X figuram accipit; tum deinde a singulis | |
| procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae si sanguis fertur, | |
| spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est ob- | 5 |
| iectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, | |
| nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque nihil | |
| tutius fit. |