| In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad | 8.4.10.1 |
| ferramenta ueniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante | |
| emplastra experiri, quae caluariae causa conponuntur. Eorumque ali- | |
| quod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os in- | |
| ponere; deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medi- | 5 |
| camento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; | |
| tum uulnus deligare et cotidie resoluere, similiterque <curare usque> | |
| ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam | 11.1 |
| fouere, cetera [ex] eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit | |
| et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satis- | |
| que <s>omni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum. Pro- | |
| cedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex | 5 |
| rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi uim | |
| habet. Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis | 12.1 |
| uelut cicatrix; et latius f<r>acta ossa, si qua inter se non cohaere- | |
| bant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum | |
| cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si uero sub prima cura- | |
| tione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumul- | 5 |
| tuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriun- | |
| tur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum | |
| demum ad manum scalprumque ueniendum est. |