| Duo uero sub ictu caluariae pericula sunt, ne uel findat<ur> <os> | 8.4.13.1 |
| uel medium desidat. Si fissum est, possunt <o>rae esse conpressae, uel | |
| quia altera super alteram excessit, uel etiam quia uehementer se rursus | |
| commiserunt. Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descen- | |
| dat, exitum uero non habeat ac si<c> eam inritet et graues inflamma- | 5 |
| tiones moueat. A<t> ubi medium desedit, eandem cerebri membranam | |
| os urget interdum etiam ex fractura quibusdam uelut aculeis pungen- | |
| tibus. His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse de- | 14.1 |
| matur. Ergo si ora alteri insed<it, satis est id quod eminet>, plano | |
| scalpro excidere; quo sublato <iam> rima hiat quantum curationi satis | |
| est. At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti | |
| spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque scalper duabus lineis | 5 |
| ad rimam agendus ad similitudinem †c litterae sic, ut ue<r>tex <eius> | |
| a foramine, basis a rima sit: quod si rima longius patet, ab altero | 15.1 |
| foramine rursus similis sinus fieri debebit. Et ita †nihil latens in | |
| eo osse cauum est abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si | |
| fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed siue totum | |
| perfractum est et ab alio ex toto recessit siue circumpositae caluariae | 5 |
| inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro diui- | |
| dendum est. Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, | 16.1 |
| foramina addenda sunt; si in angusto noxa est, duo; si latius patet, | |
| tria; saeptaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam | |
| agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad frac- | |
| turam, cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua labant <et> ex fa- | 5 |
| cili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque | |
| ea, quae acut<a> membranam infestent. Si id ex facili fieri non potest, | 17.1 |
| subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui; | |
| ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur; ea- | |
| demque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus | |
| curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; | 5 |
| qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore | |
| excidant; spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam | |
| saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, | |
| quam habiturum fuit eo exciso. His factis, ea membrana acri aceto | 18.1 |
| respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, | |
| siue intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medica- | |
| mentum eodem modo, qui supra positus est, mollitum ipsi mem- | |
| branae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae | 5 |
| ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is | |
| loco [in] tepido; curandum cotidie uulnus, bis etiam aestate. |