| Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda | 8.4.19.1 |
| erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, | |
| coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum re- | |
| centi uel buturo uel adipe anserina mixta; cerui<x>que molliri debebit | |
| liquido cerato ex irino facto. At si parum pura membrana uidebitur, | 5 |
| par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infun- | |
| dendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum | |
| iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegen- | |
| dum. Vbi <[plus] pura> membrana est, eadem ratione adiciendum em- | |
| plastro ceratum, ut carnem producat. | 10 |