| Quod ad abstinentiam uero et primos ulterioresque cibos potiones- | 8.4.20.1 |
| que pertinet, eadem, quae in uulneribus praecepi, seruanda | |
| sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum | |
| iam non solum sustineri sed ali is quoque <oportebit>, tamen erunt ui- | |
| tanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat | 5 |
| sternumentum. Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui | |
| coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cer- | |
| uicis. Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra uel liuida uel aliter | 21.1 |
| coloris corrupti; dementia, acris uomitus, neruorum uel <re>solutio | |
| uel distentio; caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis. Cetera, | |
| quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, ea- | |
| dem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt. Vbi | 5 |
| bene res cedit, incipit ab ipsa membrana uel si os eo loco duplex est | |
| inde quoque caro increscere; eaque <id, quod> inter ossa uacum est, | |
| replet: nonnumquam etiam super caluariam excrescit. Quod si incidet, | 22.1 |
| inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni | |
| superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis com- | |
| mode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id <est,> | |
| quod inter supercilia est: ibi enim ui<x> fieri potest, ut non per | 5 |
| omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente | |
| contegendas<t>. Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam | |
| ualida cicatrix <sit,> uitentur sol, uen<t>us, frequens balineum, maior | |
| uini modus. |