Quod ad abstinentiam uero et primos ulterioresque cibos potiones-
|
8.4.20.1
|
que pertinet, eadem, quae in uulneribus praecepi, seruanda
|
|
sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum
|
|
iam non solum sustineri sed ali is quoque <oportebit>, tamen erunt ui-
|
|
tanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat
|
5
|
sternumentum. Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui
|
|
coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cer-
|
|
uicis. Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra uel liuida uel aliter
|
21.1
|
coloris corrupti; dementia, acris uomitus, neruorum uel <re>solutio
|
|
uel distentio; caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis. Cetera,
|
|
quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, ea-
|
|
dem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt. Vbi
|
5
|
bene res cedit, incipit ab ipsa membrana uel si os eo loco duplex est
|
|
inde quoque caro increscere; eaque <id, quod> inter ossa uacum est,
|
|
replet: nonnumquam etiam super caluariam excrescit. Quod si incidet,
|
22.1
|
inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni
|
|
superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis com-
|
|
mode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id <est,>
|
|
quod inter supercilia est: ibi enim ui<x> fieri potest, ut non per
|
5
|
omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente
|
|
contegendas<t>. Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam
|
|
ualida cicatrix <sit,> uitentur sol, uen<t>us, frequens balineum, maior
|
|
uini modus.
|
|