| Quicquid in cartilagine incidit, excitand<a> ea leniter est aut sub- | 8.5.1.6 |
| iecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in lon- | |
| gitudinem inplicata l<i>namenta et molli pellicula cincta circumsutaque | |
| intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido | |
| penicillo; aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli | 10 |
| pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. Sed si ad- | 2.1 |
| uersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, | |
| crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenu<iu>s | |
| id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, | |
| media inlita mixtis inter se simil<a> et turis fuligine; eaque ultra aures | 5 |
| ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim cor- | |
| pori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. | |
| Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior carti- | 3.1 |
| lago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena conti- | |
| nendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. | |
| Resoluitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie <f>ouendus. |