| <S>in <os> fractum est, id quo<que> digitis in suam sedem re- | 8.5.3.5 |
| ponendum est; atque ubi aduersum id ictum est, utraque naris inplenda | |
| est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, | 4.1 |
| et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sani- | |
| tatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fo- | |
| uendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sani- | |
| tati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus | 5 |
| singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrin- | |
| secus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhi- | |
| benda est. <At si> quod fragmentum undique resolutum cum ceteris | 5.1 |
| non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uul- | |
| nere feretur, uolsella uero extrahetur; finitisque inflammationibus, | |
| inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt. |