| Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque uulnus | 8.5.6.1 |
| accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus | |
| eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti uero superinponendum | |
| emplastrum aliquod ex is, quae recentibus uulneribus accommodata | |
| sunt: sed insuper nullo uinculo <de>ligandum est. | 5 |