| In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, | 8.6.1.1 |
| antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: | |
| saepe enim suppurationem prohibet <et> aurem confirmat. Illud et in | |
| hac et in naribus ignorari non oportet, <non> quidem cartilaginem | |
| ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum. | 5 |
| —Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc | |
| autem de ea dico, quae cute integra frangitur. In ea uero si iam pus | 2.1 |
| natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata | |
| plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter suppri- | |
| mente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; | |
| tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne u<i>te- | 5 |
| tur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod | |
| est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a | |
| tertio die uapore, ut in naribus posui fouenda. Atque in his | |
| quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec in- | |
| flammatio finiatur. | 10 |