| Ab his ad maxillam uenturus indicanda quaedam puto | 8.7.1.1 |
| communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. | |
| Omne igitur os modo rectum ut li<g>num in longitudine<m> finditur, | |
| modo frangitur transuorsum, interdum oblicum; atque id ipsum non- | |
| numquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pes- | 5 |
| simum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innitun- | |
| tur, et carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum: | |
| quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem os- | 2.1 |
| sibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae uero | |
| semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent. Igitur in- | |
| primis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia | |
| ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transuersa maxilla | 5 |
| fracta est (sub qu<o> casu fere dens super proximum dentem excedit), | |
| ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi la- | |
| bant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. <Id in alio genere frac- | 3.1 |
| turae superuacuum est, cetera eadem facienda sunt:> nam linteolum | |
| duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simil<a> et | |
| eadem <turis> fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media | |
| in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde ca- | 5 |
| pita eius supra caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia | 4.1 |
| ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a | |
| die tertio umidum cibum, <sub>lata inflammatione paulo pleniorem, | |
| eumque qui carnem alat: uinum per omne tempus esse alienum; deinde | |
| tertio die resolui debere, foueri per spongia<m> uapore aquae calidae, | 5 |
| eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et | |
| donec inflammatio finiatur, quae uel nono die uel septumo fere sol- | |
| uitur. Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco | 5.1 |
| suo non est, reponatur: neque id esse soluendum, nisi duae partes eius | |
| temporis, intra quod quaeque ossa conferu<e>nt, transi<erint>. Fere uero | |
| int<er> quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxil- | |
| la, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxa- | 5 |
| rum os, ta<li,> calx, manus, planta: inter uicensimum et tricensimum | |
| diem crura, bracchiaque: inter septimum et uicensimum et quadragen- | |
| simum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, | 6.1 |
| quod umidus cibus diu adsumendus est. Atque etiam cum tempus | |
| processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quic- | |
| quam edendum <duri,> donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque | |
| utique primis diebus habendum silentium. | 5 |