| Iugulum uero si transuersum fractum est, <non>num- | 8.8.1a.1 |
| quam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine <u>inctura | |
| potest: nonnumquam uero, maxime<que> ubi motum <est,> elabitur. | |
| Fereque id, quod a pectore est, * * * id, quod ab umero est, in posterio- | |
| rem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, | 5 |
| sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub i<d> umer<o> | |
| agitatur. Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, | |
| adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint. | |
| Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis | 1b.1 |
| uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Vbi ad scapulas | |
| iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem | |
| partem umerus <est,> et illud in priore<m> adtrahendum. Vbi ad pec- | |
| tus conuersum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in | 5 |
| priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore | |
| est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus | |
| <erit:> a<t> s<i> superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et | 1c.1 |
| umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra | |
| cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem uulnerant, praecidenda, tum | |
| retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, op- | |
| ponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum. Si plura | 5 |
| fragmenta sunt, excipienda sunt e<a> ex ferula facto ca<nal>iculo eodem- | |
| que intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito cir- | 1d.1 |
| cumdanda est saepius potius quam ualentius; quod ipsum quoque in | |
| omnibus <ossibus> fractis perpetuum est. A dextro <uero> iugulo, si | |
| id fractum est, <ad> alam sinistram, a sinistro ad dextram †rursusque | |
| sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclina- | 5 |
| tum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad ceruicem deli- | |
| gandu<m> est <supinusque homo conlocandus.> Cetera eadem facienda, | |
| quae supra conprehensa sunt. |