| Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, | 8.8.2a.1 |
| quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut | |
| malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, co<x>arum os, tali, | |
| calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra | 2b.1 |
| uulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas | |
| quoque ossis, aut si quod f<ora>men <est,> callus implet. Si cutis integra | |
| est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescen- | |
| dum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sani- | 5 |
| tate ossis dolor finiatur. |