| <Proprie> quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia | 8.9.1a.1 |
| iuxta uiscera est, grauioribusque periculis is locus expositus est. Haec | |
| quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed | |
| interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam tota<m> | |
| is casu<s> perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur | 5 |
| nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec | |
| dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. Sed abunde | 1b.1 |
| est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea | |
| incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab | |
| uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id | |
| agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo | 5 |
| melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui | |
| cute expositum est. Per omne autem tempus curationis uitandus cla- | 1c.1 |
| mor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, | |
| fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet; ne | |
| spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa per- | |
| fracta est, casus asperior est: nam et graues inflammationes et febris | 5 |
| et suppuratio et saepe uitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. | |
| Ergo, si uires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, | 1d.1 |
| sanguis mittendus est: si non patiuntur, aluus tamen sine ullo acri | |
| ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis uero ante septimum | |
| diem non adsumendus, sed una sorbitione uiuendum; inponendumque | |
| ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; | 5 |
| aut Polyarchi malagma, aut <p>anni ex uino et rosa et oleo; superque | |
| inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque | |
| adstrictae. Mult<o> uero magis omnia uitanda, quae supra posui, | 1e.1 |
| adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit. Quod si tussis in- | |
| festabit, potio sumenda erit uel ex trixsagine uel ex ruta uel ex [herba] | |
| sto<e>chade uel ex cumino et pipere. Grauioribus uero doloribus urguen- | |
| tibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, | 5 |
| cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superia- | |
| cebit: noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia | |
| potest cataplasma decidere. Ergo cottidie quoque resoluetur, donec | 1f.1 |
| iam cerato aut malagmate possumus esse contenti. Et decem quidem | |
| diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo uero ali incipiet; ideo- | |
| que etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea cu- | |
| ratio ad quadragesimum diem perueniet. Qu<od> si me<tus> erit suppu- | 5 |
| rationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. Si | 1g.1 |
| suppuratio uicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, | |
| omnis mora uitanda erit, ne os infra uitietur: sed qua parte maxime | |
| tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus per- | |
| ueniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxi- | 5 |
| me pus sub<s>it, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus | |
| et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseuerabit, ibi | |
| <p>us proximum erit eaque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duo- | 1h.1 |
| bus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit lin<a>mentum | |
| aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut fa- | |
| cile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. | |
| Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura | 5 |
| id malum subsequatur. Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto | |
| et inter initia neclecto, non <p>us sed umor quidam muccis similis intus | |
| coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est. |