| Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt | 8.10.1a.1 |
| umer<i> et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, fe- | |
| minibus, cruribus, digitis: siquidem e<a> minime periculose media fran- | |
| guntur. Quo propior fractura capiti uel superiori uel inferiori est, eo | |
| peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea | 5 |
| maxime tolerabilis est simplex transuersa; peior, ubi multa fragmenta | |
| atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt. Nonnumquam | 1b.1 |
| autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius ex- | |
| cidunt aliudque super aliud effertur; idque ante omnia considerari | |
| debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota res<o>nan<t>, punc- | |
| tionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si uero non | 5 |
| aduersa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, mem- | |
| brum id altero <iam erit> breuius <et> musculi eius tument.—Ergo si | 1c.1 |
| hoc depre<n>sum est, protinus id membrum oportet extendere: nam | |
| nerui musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum | |
| ueniunt, nisi illos per uim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus | |
| id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose | 5 |
| uis neruis adhibetur: nam distentio neruorum uel cancer sequitur, | |
| uel cert<e>, ut mitissime a<g>atur, pus. Itaque si antea reposita ossa non | |
| sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum uel aliud quo<d>- | 1d.1 |
| que membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum | |
| alteram partem dextr<a>, alteram sinistr<a> prendit: ualentius membr<um> | |
| duobus eget, qui in diuersa contendant. Si firmiores nerui sunt, ut | |
| in uiris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus euenit, | 5 |
| habenis quoque uel linteis fasceis utrimque capita articulorum deli- | |
| ganda, et per plures in diuersa ducenda sunt. Vbi paulo longius quam | 1e.1 |
| naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus | |
| in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossi<s> repositi est dolor | |
| sublatus et membrum alteri [parti] aequatum. * inuoluendum dupli- | |
| cibus triplici<busue> panni<s> et in uino et oleo tinctis, quos linteos esse | 5 |
| commodius est. Fere uero <fasce>is sex opus est. Prima breuissima ad- | |
| hibenda, quae circa fractura<m> ter uoluta, sursum uersum feratur et | |
| quasi in coclea<m> serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo cir- | |
| cuire. Altera dimidio longio<r>, eaque, <si> qua parte os eminet, ab ea; | 1f.1 |
| si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori | |
| aduersa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reuer<s>a in su- | |
| periore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum | |
| latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os | 5 |
| eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem uino et oleo madens. Haec | 1g.1 |
| tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens | |
| priori aduersa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore | |
| f<in>iant<ur>. <At>qu<e> satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem | |
| id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est: articulum | 5 |
| autem quam minime uincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum | |
| est, necesse est. Deligatum uero membrum in diem tertium continen- | 1h.1 |
| dum est; eaque uinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, | |
| non tamen laxa uisa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo | |
| tum rursum id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta | |
| fascia est; iterumque quinto die resoluendum est, et sex fasceis in- | 5 |
| uoluendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. | |
| Quotienscumque autem soluitur membrum, calida aqua fouendum. | |
| Sed si iuxta articulum fractura est, †die instillandum uinum est, | 1i.1 |
| exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo in- | |
| flammatio soluatur uel <ten>uius quoque quam ex consuetudine id | |
| membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; | |
| tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, | 5 |
| committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda | |
| sunt; deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super ad- | 1k.1 |
| commodandae sunt, quae fi<x>ae circumpositaeque ossa in sua sede conti- | |
| neant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque | |
| ferula inponenda est. Easque omnes c<on>tra articulum esse oportet resi- | |
| mas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum | 5 |
| spatio laxentur, tertio quoque <die> paulum habenis suis coartari; ac | 1l.1 |
| si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius | |
| temporis, qu<o> quo<d>que os conferuet, compleantur: postea leuius aqua | |
| calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari. | |
| Ergo cerato quoque liquido id <l>eniter est unguendum, perfricandaque | 5 |
| summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die sol- | |
| uendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo | |
| singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur. |