| Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus | 8.10.2a.1 |
| non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, | |
| medicus autem humiliore aduersus. Vna fascia bracchium amplexa | |
| e<x> ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera ab †altera parte | |
| super caput data ibi accipit nodum; tertia uincto imo umero deorsum | 5 |
| demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se uinctis. Deinde ab oc- | 2b.1 |
| cipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, <p>or- | |
| recto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister <sinistro> bra- | |
| chio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet: me- | |
| dicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dex- | 5 |
| tra<m> si sinister, sinistram si dexter umerus <c>uratur; simulque al- | |
| teram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut | |
| leniter umerus extendatur. Fasceis uero, si medium aut imum os | 2c.1 |
| fractum est, breuioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo | |
| sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae * * * | |
| Protinus uero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque | |
| efficit, cu<m> ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea sus- | 5 |
| pens<u>m aliter <atque> cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque | |
| suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae | |
| fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habe<a>nt, ut aliquis com- | |
| posuit. Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae | 2d.1 |
| debent, a lacerto breuiore<s>, sub ala breuissimae. Saepiusque eae resol- | |
| uendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui | |
| rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, frac- | |
| tura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est <et> molli cerato | 5 |
| perfricandus; ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia | |
| cubiti, uel aliquanto breuiores sunt. |