| Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, al- | 8.10.3a.1 |
| terum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi | |
| casu curatio admouenda <sit>, sed primum, ut ualentius extendatur, si | |
| utrumque os fractum est, quia necesse est minus neruos contrahi altero | |
| osse integro eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in conti- | 5 |
| nendis ossibus fia<n>t, si neutrum alteri auxilio est: nam ubi alterum | 3b.1 |
| integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari | |
| autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem | |
| is maxime bracchii naturalis habitus: [sit] idque inuolutum mitella | |
| commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis | 5 |
| capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex ceruice sus- | |
| pensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere | |
| oportet. |