| Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus | 8.10.7b.1 |
| accessit, maxumeque si id musculi femoris aut <ume>ri senserunt: nam | |
| et inflammationes multo grauiores et promptiores cancr<o>s habent. Ac | |
| femur quidem, si ossa inter se <re>cesserunt, fere praecidi necesse est. | |
| Vmerus uero quoque in periculum uenit, s<ed> facilius conseruatur. | 5 |
| Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos | |
| ictum est. Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per | 7c.1 |
| mediam plagam transuersus praecidendus; sanguis uero, si parum | |
| fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem | |
| membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem re- | |
| ponenda sunt: <in> his uero neque intendi neruos neque ossa tractari | 5 |
| satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata | |
| habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his uul- | 7d.1 |
| neribus inponendum primo linamentum est uino madens, cui rosae | |
| paulum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fas<c>is | |
| sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea | |
| plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus | 5 |
| potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque | |
| aeque contineant. Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte | 7e.1 |
| concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, | |
| ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra | |
| scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque ca- | |
| nalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo | 5 |
| et latioribus fasceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum | |
| oleum et uinum, magisque in * * * primo fame utendu<m>; * e<s>t | 7f.1 |
| alien<um>; uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitan- | |
| dum; et transeundum ad medicamenta, quae puri mouend<o> sunt; | |
| maiorque uulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie soluendum | |
| nutriendumque est. Inter quae si qu<od> paruulum fragmentum ossis | 5 |
| eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante | |
| acumen eius, <si> longius est, praecidendum; si breuius, limandum et | |
| utrumque scalpro l<eu>andum; tum ipsum recondendum est. Ac si id | 7g.1 |
| manus facere non potest, uulsella, quali fabri utuntur, inicienda est | |
| recte se haben<t>i capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua | |
| <g>ib<b>a est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est | |
| membranulisque cing<itur>, sinere oportet ea<s> sub medicamentis resolui, | 5 |
| idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet fa- | |
| ciendum est. Potestque ea ratione et os coire et uulnus sanescere, | |
| illud suo tempore, hoc prout se habet. |