| Nonnumquam etiam in magno uulnere euenit, ut fragmenta | 8.10.7h.1 |
| quaedam uelut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque | |
| ex modo fluentis umor<is> colligitur. Quo magis necessarium est sae- | |
| pius ulcus resoluere atque nutrire. Sequitur uero, ut id os per se post | |
| aliquot dies excidat. Cum <i>am misera antea condicio uulneris sit, | 7i.1 |
| tamen id interdum manus * * * diutiusque facies. Saepe enim in- | |
| tegra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae | |
| soluere, si accidit, maturius oportet, et fouere aqua per aestatem fri- | |
| gida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inpon<en>dum. | 5 |
| At interdum fractur<a> quibusdam uelut aculeis carnem uexat: qu<o> | |
| [a] prurigin<e> et p<un>ctionibus cognit<o>, aperire id medicus e<o>sque acu- | |
| leos praecidere necesse habet. Reliqua uero curatio in utroque hoc casu | |
| eade<m> est, quae ubi ictus protinus * intulit. |