| Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producen- | 8.10.7k.1 |
| tibus. Si breui<us> adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, e<o> | |
| paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut | |
| capite paululum supra ulcus emineat; <i>sque cottidie plenior adigendus | |
| est, donec par id membrum alteri fiat; tum paxillus remouendus; | 5 |
| uulnus sanandum est; cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in | |
| qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae <decoctae> sint; inlinen- | |
| dumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic qu<ies>cun- | |
| dum, donec id membrum confirmetur. |