| Si quando uero ossa non conferuuerunt, qu<ia> saepe solut<um>, saepe | 8.10.7l.1 |
| motu<m>, in apert<o> deinde curatio est: possunt enim coire * * Si uetustas | |
| occupauit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter | |
| se manu diuidenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue | |
| est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, | 5 |
| <ne> nerui musculiue laed<a>ntur. Tum uino fouendum est, in quo mali- | 7m.1 |
| corium de<coc>tum sit; i<n>ponendumque id ipsum [corium] oui albo mix- | |
| tum: tertio die resoluendum fouendumque aqua, in qua uerbenae, <de> | |
| quibus supra dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, feru- | |
| laeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae | 5 |
| supra scripsi. |