| Solent tamen interdum transuersa inter se ossa conferuere, eoque | 8.10.7n.1 |
| et breuius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, ad- | |
| siduae <p>unctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et | |
| derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fo- | |
| uetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec | 5 |
| medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea d<i>ducit, | |
| compelli<t>que id, quod eminet, <in> suam sedem; et, s<i> parum ualuit, | |
| ab ea parte, in qua<m> os se inclinat, e<i> inuolutam lana regulam obi- | |
| cit; atque ita deligando adsuescere iterum uetustae sedi cogit. Non- | |
| numquam autem recte quidem ossa co<i>erunt, superincreuit uero nimius | 10 |
| callus, ide<o>que locus <is> intumuit. Quod ubi incidit, diu leuiterque | 7o.1 |
| id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque | |
| aqua calida salsa fouendum; et inponendum malagma quod digerat, | |
| adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea uomitu utendum, | |
| per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid | 5 |
| e<o> sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum * donec | |
| id paulum erodat eoque euocet materiam. Vbi his tumor extenuatus | |
| est, rursus ad ordinem uitae reuertendum est. |