Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. MOVEN- 8.11.1.1
TVR autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt
inter se <de>hiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit,
et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum [a
saltu] calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus 5
excidunt. Ante de prioribus dicam.