| Quorum <ubi aliquid incidit, protinus is locus> cau<us> est, depres- | 8.11.2.1 |
| susque digitus sinum inuenit; deinde grauis inflammatio oritur, atque | |
| in talis praecipu<e>: siquidem febres quoque et cancros et neruorum | |
| uel distentiones uel rigores, qui caput scapulis adnectunt, mouere con- | |
| sueuit. Quorum uitandorum causa facienda ea<dem> sunt, quae in | 5 |
| ossibus <omn>ibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita | |
| sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta | |
| ossa numquam <rursus> inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo | |
| loco, sic nihil usus amittitur. |