| Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis | 8.11.3.1 |
| conprendantur, excidunt <aut> ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel | |
| ruptis <uel> infirm<a>tis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam | |
| in robustioribus. Hique elabuntur in priorem * * * in exteriorem par- | |
| tem, quidam omnibus modis, quidam certi<s>. Sunt<que> quaedam | 5 |
| communia omnium signa, quaedam propria sunt <cuiusque>: siquidem | |
| semper ea parte est tumor, in qua<m> os prorumpit; ea sinus, <a> qua | |
| recessit. Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia uero in sin- | 4.1 |
| gulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut | |
| excidere omnes articuli [non] possunt, sic non omnes reponuntur. | |
| Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque | |
| ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponer<e>tur, in- | 5 |
| flammationem mouit. Rursus <si> qui neruorum uitio prolapsi sunt, | |
| conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. A<c> quibus in pueritia | |
| exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. Omnium- | 5.1 |
| que, quae loco suo non sunt, caro e<ma>cres<cit,> magi<s>que in pro- | |
| ximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, | |
| maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu | |
| <m>acies. Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, aut maior | 6.1 |
| aut minor usus <eius> membri relinquitur; quoque in e<o> plus usus | |
| superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum | |
| est, ante inflammationem reponendum est: <si> illa occupauit, dum | |
| conquiescat, n<on> lacessendum: ubi finitast, temptandum in is membris, | 5 |
| quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et neruorum | |
| habitus. Nam si corpus tenue, si umidum est, si nerui infirmi, expedi- | 7.1 |
| tius os reponitur: sed ut primo facilius excidit, <i>t<a> postea minus fide- | |
| liter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, | |
| quod expulsum est, difficulter admittunt.—Oportet autem ipsam in- | |
| flammationem leuare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si | 5 |
| ualentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus | |
| abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiossiusque | |
| haec facere is ossibus motis, quae ualidis plenisque musculis continen- | |
| tur: si uero etiam febris accessit, multo magis; deinde ex die quinto | 8.1 |
| <fouere> aqua calida; remotaque <l>ana ceratum inponere ex cyprino | |
| factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc | |
| [in]frictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti uino modice; | |
| iamque ad usus quoque suos id membrum promouere, quia motus ut | 5 |
| in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpor<i> est. Haec communia | |
| sunt, nunc de singulis dicam. |