| Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera | 8.12.1.1 |
| parte, modo utraque. Si alter<a>, in contrariam partem ipsa mentum- | |
| <que> inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, | |
| canini sunt. A<t> si utraque, totum mentum in exteriorem partem pro- | |
| mouetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; in- | 5 |
| tentique super musculi apparent.—Primo quoque tempore autem ho- | 2.1 |
| mo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput | |
| eius contineat, uel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parie- | |
| tem et caput eius scorteo puluino <duro,> eoque caput e<ius> per mini- | |
| strum urgeatur, quo sit immobili<u>s. Tum medici digiti pollices | 5 |
| linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri | |
| extrinsecus admouendi sunt. Vbi uehementer maxilla adprehensa est, | 3.1 |
| <si un>a parte procidit, concutiendum mentum <et> ad guttur addu- | |
| cendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento | |
| maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, | |
| ut omnia paene uno <mo>mento fiant. Si<n> utraque parte prolapsa est, | 4.1 |
| eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. | |
| Reposito osse, si cum dolore oculorum et ceruic<i>s ist<e> casus incidit, | |
| ex brachio sanguis mittendus est. Cum omnibus uero, quo<rum> ossa | |
| mota sunt, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue, adeo ut | 5 |
| sermo quoque frequenti motu oris per neruos laedat. |