| Caput duobus processibus in duos sinus summae uertebrae | 8.13.1.1 |
| demissis super ceruicem contineri in prima parte proposui. | |
| Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, | |
| <qui> nerui s<unt> sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutine- | |
| tur, neque bibere is, neque lo<qui> possit, interdum sine uoluntate semen | 5 |
| emittat; quibus celerrime mors superuenit. Ponendum autem hoc esse | |
| credi<di,> non <quo> curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis co- | |
| gnosc<er>etur et non putarent sibi medicum defuisse, <si qui> sic ali- | |
| quem perdidisse<n>t. |