| Idem casus manet <e>os, quorum in spina uertebrae exci- | 8.14.1.1 |
| de<ru>nt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, | |
| et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, | |
| et neruis, qui contine<n>t, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem | |
| partem et in priorem et supra saeptum transuersum et infra. In utram- | 2.1 |
| [que] partem excideri<n>t, a posteriore parte uel tumor uel sinus †do- | |
| nec. Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut ner- | |
| uorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet | |
| et aures obtusae sunt. Si sub sae<pt>o, femina resoluuntur, urina sub- | 5 |
| primitur, interdum etiam sine uoluntate prorumpit. Ex eiusmodi casi- | |
| bus, ut tardius qua<m> ex capitis, sic tamen intra triduum homo mori- | |
| tur. Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem pro- | 3.1 |
| lapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce | |
| aliquem super ipsum <os> debere consistere, <et> <id> intus inpellere, in | |
| is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota | |
| sunt. Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis | 5 |
| non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem par- | |
| tem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit | |
| quidem †posse: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, | |
| nisi, quod admodum rarum est, uis neruis restituta est. |