Reposito umero lana alae subicienda est; si interiore parte os 8.15.7.1
fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur.
Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere;
deinde per <p>ectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, russusque
ad eiusdem umeri caput tendere; saepiusque eadem ratione circumagi, 5
donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus <commodius> con-
tinetur, si adductus ad latus si<c> quoque fascia deligatur.