| In cubito autem tria co<i>re ossa umeri <et> radii et cubiti | 8.16.1.1 |
| ipsius, ex is, quae prima parte huius uoluminis posita sunt, | |
| intellegi potuit. S<i> cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, | |
| radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In | |
| omnes uero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem | 5 |
| prolapsus est, extentum brachium est neque recur<u>atur; si in poste- | |
| riorem, brachium curuum est neque extenditur, breuiusque altero est; | |
| interdum febrem uomitum<que> bilis mouet; si in exteriorem <inte- | 2.1 |
| riorem>ue, brachium porrectum est, <sed> paulum in ea<m> parte<m,> | |
| a qua os recessit, recuruatum.—Quicquid incidit, reponendi ratio | |
| una est; neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris lon- | |
| gis, <quae> per articulum * longa testa <iungun>tur: utrumque mem- | 5 |
| brum in diuersas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum | |
| sit; tum id os, <quod> excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, | |
| in contrariam impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera | 3.1 |
| sunt, prout aut nerui ualent, aut ossa <huc illucue se dederunt.> Ac | |
| modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo | |
| si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, | |
| interdum etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid | 5 |
| a lacerti parte ponendum est, et super <id repente> cubitus ad umerum | |
| inpellendus est. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione | 4.1 |
| brachium extendere, quae fracto cubito supra posita <est>, et | |
| tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: ce- | |
| lerius tantum <et> saepius id resoluendum est, multa magis aqua calida | |
| fouendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito | 5 |
| enim celerius quam in ullo alio articulo, siue <extra remansit siue> | |
| intus reuertit, callus circumdatur; isque si per quietem increuit, | |
| flexus illius postea prohibet. |