| Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si | 8.17.1.1 |
| in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in prio- | |
| rem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium | |
| [id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum] conuertitur. Reponi | |
| non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera | 5 |
| parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in | |
| posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem; <si in interio- | 2.1 |
| rem> exterioremue, in latus. Vbi <satis> nerui diducti sunt, <o>s, qu<od> | |
| in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. | |
| At is, quae in priorem <posteriorem>ue partem lapsa sunt, super in- | |
| ponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum | 5 |
| est, per quod uis adiecta facilius <id> in suam sedem compellit. |