| Femur in omnes quattuor partes promouetur, saepissime in in- | 8.20.2.1 |
| teriorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut poste- | |
| riorem. Si <in> interiorem partem prolapsum est, crus longius altero | |
| et ua<ti>um est: extra enim pes ultimus spectat; si in <ex>teriorem, bre- | |
| uius uarumque fit, et <pes> intus inclinatur; calx ingressu terram non | 5 |
| contingi<t,> sed planta i<ma>; melius<que> id crus superiusque corpus | |
| quam in priore casu fert, minusque baculo eget. Si in priorem, crus | 3.1 |
| extensum est, in<c>li<n>arique non potest; alteri cruri ad calcem par est: | |
| sed ima planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc | |
| casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Vbi cum dolore in- | |
| flammatio quieuit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes <inc>ed<i>t. | 5 |
| Si in posteriorem, extendi non potest crus, breuiusque <est>; ubi con- | |
| stitit, calx <his> quoque terram non contingit. Magnum autem femori | 4.1 |
| periculum est, ne <uel> difficulter reponatur, uel repositum rursu<s> | |
| excidat. Quidam iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et | |
| Diocles et Ph<y>lotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari | |
| admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt: ne- | 5 |
| que tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu | |
| femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, He- | |
| raclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset. Sed ut | |
| haec falsa opinio est, sic illud uerum est: cum ibi ualentissimi nerui | 5.1 |
| musculique sint, si suum robur habent, uix admittere; si non habent, | |
| postea non continer<e>. Temptandum igitur est: et si tenerum mem- | |
| brum est, satis est haben<a> alter<a> ab inguine, alter<a> a genu intendi; | |
| <si> ualidius, melius adducent, qui easdem <habenas> ad <b>acula | 5 |
| ualida deligarint; cumque eorum fustium imas partes oppositae morae | |
| obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. Etiamnum ualen- | 6.1 |
| tius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes | |
| sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus con- | |
| uersi, rumpere quoque, si quis perseuerauerit, non solum extendere | |
| neruos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scam- | 5 |
| num est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars | |
| superior sit, in quam os prolapsum est, et <ea> inferior, a qua recessit. | |
| Neruis extensis, si in priorem partem os uenit, rotundum aliquid super | 7.1 |
| inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem | |
| modo eademque de causa, qua idem in brachio fit: protinusque, | |
| si conplicari femur potest, intus est. In ceteris uero casibus, ubi ossa | 8.1 |
| <per uim> paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, | |
| retro cogere; minister contra inde coxam propellere. <Re>posito osse, | |
| nihil aliud [noui] curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detinea- | |
| tur, ne, si motum adhuc neruis laxioribus femur fu<er>it, rursus | 5 |
| erumpat. |