| Genu uero et in exteriorem <et interiorem> et in posterio- | 8.21.1.1 |
| rem partem excidere notissimum est. In priorem non prolabi pleri- | |
| que scripserunt; potestque <id> uero proximum esse, cum inde oppo- | |
| sita patella ipsa quoque caput tibiae contineat. M<e>g<e>s tamen eum, | |
| cui in priorem partem excidi<sset>, a se curatum esse memoriae pro- | 5 |
| didit.—In his casibus intendi nerui rationibus isdem, quas in femore | 2.1 |
| rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, | |
| eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo | |
| crure, reconditur. Cetera uero manibus simul, dum ossa in diuersas | |
| partes * * * conpellentur. | 5 |