| Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est. | 2.8.22.11 |
| At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic | 23.1 |
| ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex is deinde, quae in exteri- | |
| orem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque pla- | |
| nissimae sunt. Quod si, ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus | |
| emisso, febris quieuit, aut quamuis quierit, tamen repetit, item si | 5 |
| sitis est, si cibi fastidium, si uenter liquidus, si pus est liuidum et | |
| pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum | |
| certum est. Atque ex is quidem suppurationibus, quas pulmonum | |
| morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex ceteris iuniores. |