| At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et | 2.8.24.1 |
| cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum | |
| testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, | |
| ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis | |
| odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus | 5 |
| moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni | |
| traxerunt, resoluuntur. Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex | |
| toto spuere desisse mortiferum est. Solent etiam in adulescentibus | 25.1 |
| ex eo morbo uomicae fistulaeque oriri; quae non facile sanescunt, | |
| nisi si multa signa bonae ualetudinis subsecuta sunt. Ex reliquis uero | |
| minime facile sanantur uirgines aut eae mulieres, quibus super tabem | |
| menstrua suppressa sunt. Cui uero sano subitus dolor capitis ortus | 5 |
| est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra | |
| septimum diem pereundum est; magis si eum aluus cita non ante- | |
| cesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum appa- | |
| ret. Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum. |