| At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro | 2.8.26.1 |
| perducitur, utique si contraria iis, quae supra posita sunt, sub- | |
| secuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sur- | |
| sum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit. Quibusdam | |
| etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus | 5 |
| adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, | |
| si adtendun<t>; sed fere fiducia secundae ualetudinis opprimuntur. Illud | 27.1 |
| iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra | |
| corpora, et parte aliqua tueantur: nam siue aqua inter cutem quem | |
| impleuit, siue in magno abscessu multum puris coit, simul id omne ef- | |
| fudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis uulnere factus | 5 |
| exsanguis est. |