| Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris | 2.8.30.1 |
| aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, | |
| si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, ma- | |
| ximeque si inter haec tormina ue<r>a esse coeperunt; isque morbus ma- | |
| xime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates fa- | 5 |
| cilius sustinent. Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest; | |
| atque, etiamsi ipsa conualuit, tamen partum perdit. Quin etiam tor- | 31.1 |
| mina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam | |
| corpore subito nigra aluus profluxit. |