| At intestinorum leuitas periculosior est, si frequens deiectio est, | 2.8.32.1 |
| si uenter omnibus horis et cum so<n>o et sine hoc profluit; si similiter | |
| noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et | |
| praeter id etiam leue et mali odoris; si sitis urget, si post potionem | |
| urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesi- | 5 |
| cam sed intestina descendit); si os exulceratur, rubet facies et quasi | 33.1 |
| maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si uenter est quasi | |
| fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et * * cupiditas non est; | |
| inter quae cum euidens mors sit, multo euidentior est, si iam longum | |
| quoque id uitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est. | 5 |