| Quoniam de cultu agrorum abunde primo uolumine | 1.1.1 |
| praecepisse uidemur, non intempestiua erit arborum uirgul- | |
| torumque cura, quae uel maxima pars habetur rei rusticae | |
| placet igitur, sicuti Vergilio, nobis quoque duo esse genera | |
| surculorum, quorum alterum sua sponte gignitur, alterum | 5 |
| cura mortalium procedit: illud, quod non ope humana pro- | |
| uenit, materiae magis aptum, hoc, cui labor adhibetur, ido- | |
| neum fructibus. de hoc itaque praecipiendum est, atque | 2.1 |
| id ipsum genus tripertito diuiditur; nam ex surculo uel arbor | |
| procedit, ut olea, ficus, pirus, uel frutex, ut uiolae, rosae, | |
| harundines, uel tertium quiddam, quod neque arborem neque | |
| fruticem proprie dixerimus, sicuti est uitis. arborum et fru- | 3.1 |
| ticum docebimus cultum, si prius de uitibus praeceperimus. |