| De uitiario faciendo. | |
| Qui uineam uel arbustum constituere uolet, seminaria | 1.3.3 |
| prius facere debebit; sic enim sciet cuius generis uitem po- | |
| siturus sit. nam quae pretio parata disponitur, certam gene- | 5 |
| rositatis fidem non habet, quoniam dubium est, an is qui | |
| uendidit legendis seminibus adhibuerit diligentiam; tum etiam | |
| quod ex longinquo petitur, parum familiariter nostro solo | |
| uenit, propter quod difficilius conualescit alienum exterae | |
| regionis. optimum est itaque eodem agro, quo uitem dispo- | 4.1 |
| siturus es, uel certe uicino facere seminarium, idque mul- | |
| tum refert loci natura. nam si colles uineis uel arbustis oc- | |
| cupaturus es, prouidendum est, ut siccissimo loco fiat semi- | |
| narium et iam quasi ab incunabulis uitis exiguo adsuescat | 5 |
| humore; aliter cum transtuleris de humido in aridum locum, | |
| uiduata pristino alimento deficiet. at si campestres et uligi- | 5.1 |
| nosos agros possidebis, proderit quoque seminarium simili | |
| loco facere et uitem largo consuescere humore. nam quae | |
| ex sicco in aquosum agrum transfertur, utcunque putrescit. | |
| ipsum autem agrum, quem seminario destinaueris planum | 5 |
| et sucosum, sat erit bipalio uertere, quod uocant rustici | |
| sestertium. ea repastinatio altitudinis habet plus sesquipe- | |
| dem, minus tamen quam duos pedes. iugerum agri uertitur | |
| operis quinquaginta. collem autem et cliuosum modum iu- | 6.1 |
| geri, sed ne minus duobus pedibus alte, repastinaueris operis | |
| sexaginta: uel si eodem loco, quo uineam ordinaturus es, | |
| facere uoles seminarium, tribus pedibus alte repastinabis | |
| iugerum operis octoginta; ita tamen si neque lapis neque | 5 |
| tophus aut alia materia difficilior interuenit, quae res quot | |
| operas absumat parum certum est. nos autem de terreno | |
| loquimur. |