| Qualia semina et quando legas. | |
| Peracta repastinatione, mense Februario uel prima | 2.1.1 |
| parte Martii semina legito. sunt autem optima, quae de | |
| uitibus notatis leguntur. nam cui cordi est bona seminaria | |
| facere, circa uindemiam uites, quae et magnum et incorrup- | |
| tum fructum ad maturitatem perduxerunt, rubrica cum aceto, | 5 |
| ne pluuiis abluatur, permixta denotat, nec hoc uno tantum- | |
| modo anno facit, sed continuis tribus uel pluribus uindemiis | |
| easdem uites inspicit, an perseuerent esse fecundae; tum | |
| enim manifestum est generositatis uitium, non anni ubertate | |
| fructum prouenire. si conpluribus uindemiis eundem teno- | 2.1 |
| rem seruarint, ex eiusmodi uitibus lecta semina multum | |
| bonumque uinum praebebunt. nam qualiscunque generis | |
| uuae, quae integrae et incorruptae ad maturitatem per- | |
| ueniunt, longe melioris saporis uinum faciunt quam quae | 5 |
| praecipientur aestu aut alia de causa. |