| Quem ad modum semina eligas. | |
| Semina autem eligito grandi acino, tenui folliculo, pau- | 3.1.1 |
| cis minutisque uinaceis, dulci sapore. optima habentur a | |
| lumbis, secunda ab humeris, tertia a summo uertice uitis | |
| lecta, quae celerrime conprehendunt et sunt feraciora, sed | |
| aeque celeriter senescunt. pampinaria sarmenta deponi | 5 |
| non placet, quia sterilia sunt. locis pinguibus et planis et | |
| humidis praecoques uites serito, raris acinis, breuibus nodis, | |
| inbecillas (nam tali generi uitium eiusmodi ager aptus est), | |
| locis aridis et macris et siccis uitem sero maturantem et | 2.1 |
| ualidam crebrisque acinis. quod si pingui agro ualidas uites | |
| deposueris, pampinis magis eluxuriabuntur, et qualemcunque | |
| fructum tulerint, ad maturitatem non perducent; rursus in- | |
| becillae exili agro celeriter deficient exiguumque fructum | 5 |
| dabunt. unumquodque genus uitium separatim serito; ita | |
| suo quodque tempore putabis et uindemiaueris. semina cum | 3.1 |
| nouello sarmento deposita cito conprehendunt et ualenter | |
| crescunt, sed celeriter senescunt; at quae uetere sarmento | |
| panguntur, tardius conualescunt, sed tardius deficiunt. se- | |
| mina quam recentissima terrae mandare conuenit. si tamen | 5 |
| mora interuenerit, quo minus statim serantur, quam dili- | |
| gentissime obrui tota oportet eo loco, unde neque pluuias | |
| neque uentos sentire possint. plantaria facito ab exoriente | |
| ad decimam lunam et a uicensima ad tricesimam. haec uel | 4.1 |
| melior est uitibus satio. sed cum seras, frigidos uentos uitato. |