| De malleolis. | |
| Malleolum sic deponito. uirgam malleolarem non am- | 3.4.3 |
| plius quam sex gemmarum esse conuenit, ita tamen sunt, | |
| si breuia internodia habent. eius imam partem quam in ter- | 5 |
| ram demissurus es, acutissima falce iuxta nodum, sic ne | |
| gemmam laedas, rotunda plaga amputato et statim fimo | |
| bubulo linito: tum in terram bene pastinatam et stercoratam | |
| rectum sarmentum defigito, ita ut ne minus quattuor gem- | |
| mae abscondantur. pedale quoquouersus spatium sat erit | 5.1 |
| inter semina relinqui; cum conprehenderint, identidem pam- | |
| pinentur, ne plura sarmenta, quam debent, nutriant. item | |
| quam saepissime fodiantur, ferro ne tangantur. uicensimo | |
| et quarto mense resecentur, post tricesimum et sextum men- | 5 |
| sem transferantur. |