| De uineis constituendis. | |
| In agro requieto uineam ponito. nam ubi uinea fuit, | 3.5.7 |
| quod citius decimo anno seueris, aegrius conprehendet nec | |
| umquam roborabitur. agrum antequam uineis obseras, ex- | 6.1 |
| plorato qualis saporis sit; talem enim etiam gustum uini | |
| praebebit. sapor autem, sicuti primo docuimus uolumine, | |
| conprehendetur, si terram aqua diluas et, cum consederit, | |
| tum demum aquam degustes. aptissima uitibus terra est | 5 |
| harenosa, sub qua constitit dulcis humor, probus consimilis | |
| ager, cui subest tophus, aeque utilis congesta et mota terra. | |
| sabulum quoque, cui subest dulcis argilla, uitibus conuenit. | |
| omnis autem, qui per aestatem finditur ager, uitibus ar- | |
| boribusque inutilis. terra inferior alit uitem et arborem, su- | 10 |
| perior custodit. saxa summa parte terrae uites et arbores | 7.1 |
| laedunt, ima parte refrigerant, et mediocri raritudine optima | |
| est uitibus terra; sed ea, quae transmittit imbres aut rursus | |
| in summo diu retinet, uitanda est. utilissima autem est su- | |
| perior modice rara, circa radices densa. montibus cliuisque | 5 |
| difficulter uineae conualescunt, sed firmum probumque sa- | |
| porem uini praebent. humidis et planis locis robustissimae, | |
| sed infirmi saporis uinum nec perenne faciunt. et quoniam | |
| de seminibus atque habitu soli praecepimus, nunc de ge- | |
| nere uinearum disputabimus. | 10 |