| Genera uinearum. | |
| Vites maxime gaudent arboribus, quia naturaliter in | 4.1.1 |
| sublime procedunt, tunc et materias ampliores creant et | |
| fructum aequaliter percoquunt. hoc genus uitium arbustiuum | |
| uocamus, de quo pluribus suo loco dicemus. uinearum | |
| autem fere genera in usu tria sunt, iugata, humi proiecta | 5 |
| et deinde tertia, <quae> est a Poenis usurpata, more arborum | |
| in se consistens. id genus conparatum iugatae quadam parte | |
| deficitur, quadam superat. iugata plus aëris recipit et altius | 2.1 |
| fructum fert et aequalius concoquit, sed difficilior est eius | |
| cultus; at haec ita constituta est, ut etiam arari possit, | |
| eoque ubertatem maiorem consequitur, quod saepius et mi- | |
| nore inpensa excolitur. at quae protinus in terram porrecta | 5 |
| est, multum, sed non bonae notae uinum facit. uinea op- | |
| time repastinato agro ponitur, nonnunquam tamen uel me- | |
| lius quibusdam locis sulcis committitur; interdum etiam | |
| scrobibus deponitur. sed, ut dixi, repastinatur iugerum in | |
| altitudinem pedum trium operis octoginta; sulcum autem | 3.1 |
| terrenum altum duorum, longum septuaginta una opera ef- | |
| fodit; scrobes ternarios, id est quoquouersus pedum trium, | |
| una opera facit xviii. uel si cui cordi est laxius uites po- | |
| nere, scrobes quaternarios, id est quoquouersus pedum qua- | 5 |
| ternum, una opera duodecim facit, uel bipedaneos quoquo- | |
| uersus una opera uiginti effodit. curandum autem est, ut | |
| locis aridis et cliuosis altius uitis deponatur quam si humi- | |
| dis et planis. item si scrobibus aut sulcis uineam posituri | |
| erimus, optimum erit ante annum scrobes uel sulcos facere. | 10 |
| uinea, quae angustissime conseritur, quoquouersus quinque | 4.1 |
| pedum spatio interposito ponitur, inter septem uel octo | |
| pedes, quae rarissime, <uel,> ut etiam facile arari possit, inter | |
| denos pedes constituitur. haec positio uinearum modum | |
| sine dubio agri maiorem occupat, sed ualentissima et fruc- | 5 |
| tuosissima est. cum semina depones, imum scrobem uel | |
| sulcum bidentibus fodito mollemque reddito. uitem, quam | |
| ponis, fac ut ad Orientem spectet adminiculo religata. in | |
| imo scrobe lapides circa pondo quina ita ponito, ne uitem | |
| premant, sed iuxta radices sint. praeterea post haec uina- | 5.1 |
| ceae heminam uuae albae in nigra, uuae nigrae in alba po- | |
| nito, atque ita scrobem uel sulcum cum instercorata terra | |
| ad medium conpleto. triennio deinde proximo paulatim | |
| scrobem uel sulcum usque in summum conpleto; sic uites | 5 |
| consuescent radices deorsum agere. spatium autem radi- | |
| cibus, qua repant, lapides praebent et hieme aquam repel- | |
| lunt, aestate humorem praebent; uinaceae uitis radices agere | |
| cogunt. |