| De insitione. | |
| Cum uitem inserere uoles, optimi generis sarmenta | 8.1.1 |
| fructuaria, tum cum gemmas agere incipient, uento austro | |
| a matre praecidito. sarmentum, quod inseris, de summa | |
| uite sit rotundum, bonis crebrisque nodis. tres deinde nodos | |
| integerrimos relinquito; infra tertiam gemmam ex utraque | 5 |
| parte duorum digitorum spatium in modum cunei tenuis- | |
| simo scalpello acuito, ita ne medullam laedas. uitem deinde, | 2.1 |
| quam insiturus es, resecato et plagam leuato atque ita fin- | |
| dito et paratos surculos in fissuram demittito eatenus, qua | |
| adrasi sunt, ita ut cortex surculi corticem uitis aequaliter | |
| contingat. quicquid inserueris, ulmi diligenter libro uel ui- | 5 |
| mine ligato luto subacto paleato oblinito plagam et adli- | |
| gato, ne aqua uentusue penetrare possit; deinde supra lu- | |
| tum muscum inponito et ita deligato. ea res praebet hu- | |
| morem nec inarescere sinit. infra insitionem et adligaturam | 3.1 |
| falce acuta leuiter uitem uulnerato ex utraque parte, ut ex | |
| his potius plagis humor defluat, quam ex insitione ipsa ab- | |
| undet; nocet enim nimius humor nec patitur surculos in- | |
| sertos conprehendere. quibusdam antiquorum terebrari uitem | 5 |
| placet atque ita leuiter adrasos surculos demitti, sed nos | |
| meliore ratione hoc idem fecimus. nam antiqua terebra | |
| scobem facit et propter hoc urit eam partem, quam per- | |
| forat; praeusta autem pars raro umquam conprehendit in- | |
| sertos surculos. nos rursus terebram, quam gallicanam di- | 4.1 |
| cimus, huic insitioni aptauimus; ea excauat nec urit, quia | |
| non scobem, sed ramenta facit. itaque cauatum foramen | |
| cum purgauimus, undique adrasos surculos inserimus atque | |
| ita circumlinimus. talis insitio facillime conualescit. igitur | 5 |
| secundum aequinoctium perfectam uitium insitionem ha- | |
| beto; humida loca de uua alba, sicca de nigra inserito. |