| De propagatione. | |
| Propagationum genera tria sunt in usu maxime: unum, | 7.1.1 |
| quo uirga edita a matre sulco committitur, alterum, quo | |
| ipsa mater prosternitur atque in pluris palos per suas uir- | |
| gas diuiditur, tertium, quo uitis finditur in duas uel tres | |
| partes, si diuersis ordinibus deducenda est. hoc genus tar- | 5 |
| dissime conualescit, quia uitis diuisa medullam amittit. et | |
| quoniam genera proposuimus, unumquodque qualiter facien- | |
| dum sit, demonstrabimus. | |
| Virgam cum a matre in terram deprimere uoles, scro- | 2.1 |
| bem quoquouersus quattuor pedum facito ita, ut propala | |
| non laedatur alterius radicibus. deinde quattuor gemmas, | |
| quae in imum scrobem perueniunt, relinquito, ut ex his | |
| radices citentur. reliquam partem, quae continens matri est, | 5 |
| adradito, ne superuacua sarmenta procreet. diuersae autem, | 3.1 |
| quae supra terram extare debent, ne passus fueris plus | |
| quam duas aut ut maxime tres gemmas habere. reliquas, | |
| quae in terram absconduntur, exceptis quattuor imis fac | |
| adradas, ne in summo radices uitis citet. hoc modo pro- | 5 |
| pagata celeriter conualescit et tertio anno a matre separa- | |
| bitur. sin autem ipsam uitem sternere uoles, iuxta radicem | 4.1 |
| ita, ne ipsam laedas, curiose fodito et uitem ita subplantato, | |
| ne radicem abrumpas. cum eam statueris et uideris, quo- | |
| usque possit pertingere, sulcum facies unum, in quem uitem | |
| integram demittas; deinde ex eo sulco quasi ramos fos- | 5 |
| sarum facies, per quos, uti quaeque uirga postulauit, pro- | |
| paletur, atque ita terra adoperies. sin autem uitis exiguam | 5.1 |
| materiem habebit et in diuersos ordines deducenda erit ne- | |
| que aliter potuerit palos, ad quos perducitur, pertingere, | |
| quam ut diffluuietur, curabis, ut quam acutissima falce ab ea | |
| parte, qua bifurca est, findas eam et item ferro acuto plagam | 5 |
| emendes, sicubi inaequaliter findi uidebitur; sic deducta po- | |
| terit in plures ordines diuidi. | |
| Non inutilis est etiam illa propagatio, quam nos rep- | 6.1 |
| perimus, si quando in ordinem uitis deest neque est tam | |
| procera uirga, quae cum in imum scrobem demissa fuerit, | |
| retorqueri et erigi supra terram possit. breuitatem ne re- | |
| formidaueris, sed qualemcunque uirgam, cuius cacumen in | 5 |
| imum scrobem peruenit, deprimito et obruito. deinde gem- | |
| mas, quae secundum ipsam matrem sunt, submittito, ut | |
| materias a superiore parte citent. tum demum post trien- | |
| nium a matre amputato et ad suum palum eam partem, | |
| quam a matre praecideris, reducito et caput uitis facito. | 10 |
| propaginis scrobem minime triennio paulatim conpleto. | |
| summas radices praecidito, crebre fodito. |