| De resecanda uetere uinea et propaganda. | |
| Veterem uineam, si in summo radices habebit, resecare | 6.1.1 |
| nolito; alioquin etiam nouellam uineam, quae ex resectione | |
| enata fuerit, inutilem habebis, prima parte terrae natantibus | |
| radicibus, neque fructum uberem percipies et nihilominus | |
| celeriter consenescet. eiusmodi itaque uinea, si non pera- | 5 |
| ridos habet truncos et flecti potest, factis sulcis op- | |
| time sternitur atque ita renouellatur. sin autem usque eo | 2.1 |
| exaruit, ut curuari non possit, primo anno summatim, ita | |
| ne radices eruas aut laedas, oblaqueato eam et stercus ad | |
| radices addito atque ita putato, ut paucas et certas mate- | |
| rias relinquas, et fodias diligenter et saepius pampines, ne | 5 |
| omnino superuacua sarmenta nutriat. sic exculta longas et | 3.1 |
| firmas materias creabit, quas sequenti anno scrobibus inter | |
| ordines factis propaginabis ac deinde triennio, cum con- | |
| ualescat, saepius fodies matremque ipsam onerabis; nihil in | |
| posterum prospicies ei, quam sublaturus es. posterum <in> annum | 5 |
| matrem radicitus tolles atque ita nouellam uineam ordinabis. | |
| sin autem uetus uinea dumtaxat generis boni radices alte | 4.1 |
| positas habebit, ita ut oblaqueatae non conspiciantur, eam | |
| uineam circa Kal. Martias, antequam reseces, oblaqueato et | |
| protinus, cum alte oblaqueaueris, sic resecato. quattuor | |
| digitos ab radicibus trunci relinquito et, si fieri poterit, iuxta | 5 |
| aliquem nodum serrula desecato et plagam acutissimo ferro | |
| deleuato. deinde minutam terram mediocriter stercoratam | |
| ita superponito, ut adobruto trunco ne minus tres digiti | |
| terrae super plaga sint, hoc idcirco, ne sole inarescat et ut | 5.1 |
| melius materias citet percepto humore, quem terra praebet. | |
| at quae mali generis et infructuosa uinea est summasque | |
| partes eiuncidas et exesas habet, si radices eius satis alte | |
| positae sunt, optime inseretur ita, ut oblaqueata et nudata | 5 |
| pars ima secundum terram sic amputetur, ne cum aggerata | |
| fuerit, supra terram extet. |