| De arbustis. | |
| Vitem maxime populus alit, deinde ulmus, deinde | 16.1.1 |
| fraxinus. populus, quia non frondem idoneam habet, a ple- | |
| risque inprobatur. ulmus autem, quam Atiniam uocant ru- | |
| stici, generosissima est et laetissima multamque frondem | |
| habet, eaque maxime serenda est locis pinguibus uel etiam | 5 |
| mediocribus; sed si aspera et siticulosa loca arboribus ob- | |
| serenda erunt, neque populus neque ulmus tam idoneae | |
| sunt quam orni; eae autem siluestres fraxini sunt, paulo | |
| latioribus tamen foliis quam ceterae fraxini, nec deteriorem | |
| frondem quam ulmi praestant. caprae quidem et oues uel | 2.1 |
| libentius etiam hanc frondem adpetunt. | |
| Igitur qui arbustum constituere uolet, ante annum quam | |
| deponantur arbores, scrobes faciat quattuor quoquo<uersus | |
| pedum. postero> anno deinde circa Kal. Martias in eandem | 5 |
| scrobem ulmum et populum uel fraxinum deponat, ut si ulmus | |
| defecerit, populus uel fraxinus locum obtineant. si autem | |
| utraque uixerint, altera eximatur et alio loco disponatur. | |
| arbustum inter quadragenos pedes dispositum esse conuenit; | |
| sic enim et ipsae arbores et adpositae uites melius conua- | 10 |
| lescent fructumque meliorem dabunt. segetes etiam, quae | |
| in eo erunt, minus umbra laborabunt. arborem, quam de- | 3.1 |
| posueris, saepius circumfodito, quo celerius adolescat, et | |
| triennium ferro ne tetigeris. conpletis sex et triginta men- | |
| sibus, ad recipiendam uitem formaris, superuacuos ramos | |
| amputabis, alterna brachia in modum scalarum relinques | 5 |
| alternisque annis putabis; sexto anno, si iam firma uide- | |
| bitur, maritabis hoc modo. ab ipso arboris crure pedale | |
| spatium intermittito; dein sulcum in quattuor pedes lon- | |
| gum, in tres altum, in dupondium semissem latum cum | |
| feceris, patiere minime duobus mensibus eum tempestatibus | 10 |
| uerberari. tum demum circa Kal. Martias uitem de semi- | 4.1 |
| nario ne minus decem pedum sternito et adminiculato ar- | |
| borique iungito; eam proximo anno ne putaueris, tertio | |
| uere ad unam uirgam redigito paucasque gemmas relin- | |
| quito, ne, antequam inualuerit, in altitudinem repat. cum | 5 |
| deinde amplum incrementum habuerit, per omnia arboris | |
| tabulata disponito materias, ita tamen ne uitem oneres, sed | |
| certa et robustissima flagella submittas. arbustiuam uitem | |
| quam putare tam alligare diligenter oportet. nam in eo | |
| fructus maxime uis consistit diutiusque perannat, quae fir- | 10 |
| mis toris et idoneis locis religata est. itaque omnibus annis | |
| conuenit subsequi putationem, ita ut tori renouentur et uitis | |
| per idoneos ramos disponatur. |